Tob 14

1Et consummati sunt sermones Tobiae. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadragintaduobus, et vidit filios nepotum suorum. 2Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive. 3Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit. 4Reliquum vero vitae suae in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace. 5In hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem iuvenes filios eius nepotes suos, dixitque eis: 6Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini: et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israel, revertentur ad eam. 7Omnis autem deserta terra eius replebitur, et domus Dei, quae in ea incensa est, iterum reaedificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum, 8et relinquent gentes idola sua, et venient in Ierusalem, et inhabitabunt in ea, 9et gaudebunt in ea omnes reges terrae, adorantes regem Israel. 10Audite ergo filii mei patrem vestrum: Servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quae placita sunt illi: 11et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua. 12Nunc ergo filii audite me, et nolite manere hic: sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc: 13video enim quia iniquitas eius finem dabit ei. 14Factum est autem post obitum matris suae, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos. 15invenitque eos incolumes in senectute bona: et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum: et omnem hereditatem domus Raguelis ipse percepit: viditque quintam generationem, filios filiorum suorum. 16Et completis annis nonagintanovem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum. 17Omnis autem cognatio eius, et omnis generatio eius in bona vita, et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo, quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.
Copyright information for VulgS